monumenta.ch > Ambrosius > 54
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 53 <<<     >>> § 55

§ 54

1 praeterieram certe ego citharam psalteria tympana, quae cognouimus conuiuiis huiuscemodi frequenter adhiberi, ut uino et cantu excitentur libidines.
2 plerique etiam Persico more mulieres dignas temulentorum consortio induci iubent et ab his fialas accipiunt atque illis se substernunt sedentibus.
3 et hunc ritum sacratae habent obseruationis, ebrietatis ministerium.
4 habent ergo uinum et barbari: libenter his Romani indulgent, ut et ipsi soluantur in potus et eneruati ebrietate uincantur.
5 nec solum uinum ebrietatem facit, sed et sicera.
6 denique Hebraei omnem potum qui inebriat sicerae nomine uocant.